monumenta.ch > Plinius > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 61
{XV} adamas dissidet cum magnete in tantum, ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi aut, si admotus magnes adprehenderit, rapiat atque auferat. adamas et venena vincit atque inrita facit et lymphationes abigit metusque vanos expellit a mente. ob id quidam eum ananciten vocavere. - Metrodorus Scepsius in eadem Germania Basilia insula nasci, in qua et sucinum, solus, quod equidem legerim, dicit et praefert Arabis. quod esse falsum quis dubitet?